Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 8.14.1 Cic. Fam. 8.14.2 (English) >>Cic. Fam. 8.14.4

8.14.1 tanti non fuit Arsacen capere et Seleuceam expugnare, ut earum rerum quae hic gestae sunt spectaculo careres ; numquam tibi oculi doluissent, si in repulsa Domiti vultum vidisses. Magna illa comitia fuerunt, et plane studia ex partium sensu apparuerunt ; perpauci necessitudinem secuti officium praestiterunt. itaque mihi est Domitius inimicissimus ut ne familiarem quidem suum quemquam tam oderit quam me, atque eo magis quod per iniuriam sibi putat ereptum auguratum, quoius ego auctor fuerim. nunc furit tam gavisos homines suum doloremunumque move studiosiorem Antoni ; nam Cn. Saturninum adulescentem ipse Cn. Domitius reum fecit sane quam superiore a vita invidiosum ; quod iudicium nunc in exspectatione est, etiam in bona spe post Sex. Peducaei absolutionem.

8.14.2 de summa re publica saepe tibi scripsi me <in> annum pacem non videre et, quo propius ea contentio quam fieri necesse est accedit, eo clarius id periculum apparet. propositum hoc est, de quo qui rerum potiuntur sunt dimicaturi, quod Cn. Pompeius constituit non pati C. Caesarem consulem aliter fieri nisi exercitum et provincias tradiderit, Caesari autem persuasum est se salvum esse non posse si ab exercitu recesserit ; fert illam tamen condicionem, ut ambo exercitus tradant. sic illi amores et invidiosa coniunctio non ad occultam recidit obtrectationem, sed ad bellum se erupit ; neque mearum rerum quid consili capiam reperio ; quod non dubito quin te quoque haec deliberatio sit perturbatura. nam mihi cum hominibus his et gratia etnecessitudinem cum causam illam unde homines odi.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 8.14.1 Cic. Fam. 8.14.2 (English) >>Cic. Fam. 8.14.4

Powered by PhiloLogic